Epistola I B. Joannis*

Caput 4: Versus 16

Et nos cognovimus.Nos vidimus et testamur quod Deus misit Filium suum, et cognovimus qua causa hoc fecit: non quia indigeret, non quia aliquid deberet, sed sola charitate. Cum haberet unicum noluit illum esse unum, sed ut fratres haberet, et adoptavit illi eos qui cum illo possiderent vitam aeternam.
(* Traductions européennes)